- AGATHYRSI
- AGATHYRSIpopuli Scythis vicini. Ubi nunc provinc. Cargapolia et Vologhda, in Moscovia, teste Brietiô. Hieronym. Hi multum habent auri sine avaritia, sine invidia. Atqui populi sunt, mollitiei perquam deditissimi, si Herodoto fides, cuius verba, Musâ 4. haec sunt: Α᾿γαθυρσοὶ δὲ ἁβρότατοι ἀνδρῶν εἰσι καὶ χρυσοφόροι τὰ μάλιςτα. Vide et Plin. l. 4. c. 12. A scriptoribus etiam plurimis Picti dicuntur, idque quoniam versicoloribus vestibus induuntur, quamquam alii de nativo colore intelligunt. Sed non hîc litem hanc dirimendi locus. Virg. l. 4. Aen. v. 146.Cretesque, Dryopesque fremunt, pictique Agathyrisi:Solin. c. 20. Gelonis Agathyrisi collmitantur, caerulô picti, fucatis in caerulum crinibus, nec hoc sine discrimine. Nam quantô quis altero praestat, tanto propensiore notâ tingitur, ut sit iudicium humilitatis minus pingi. Dicti autem sunt, uti nonnullis placet, ab Agathyrso Herculis filio, vel, ut Pisander vult, ἀπὸ τῶ θύρϚων τȏυ ΔιονυϚου, inquit Suidas. Bochartus vero l. 3. Phaleg. c. 2. Agathyrsos a Thiras deducit (qui Graecis Θρᾶξ) quod ipsum nomen, inquit, ultimâ sui parte videtur alludere ad Thiras. Immanes vocat Iuvenal. Sat. 15. v. 125.Sauromataeque truces, aut immanes Agathyrsi.Nic. Loydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.